PYRRIAS

PYRRIAS
PYRRIAS
seu Pyrrhias, Graece Πυῤῥίας, sycophantae cuiusdam nomen, apud Comicum: ut et Pyrrander, Πύῤῥανδρος, apud eundem in Equitibus.
Utrumque a voce πυῤῥὸς, qui color est stercoris humani. Unde apud eundem πυῤῥὸν, hôc sensu, in Ἐκκλησίαζ.
Εἰ τοῦτό σοι τὸ πυῤῥόν ἐςτιν; οὔτι που
Κινησίας σου κατατετίληκε πόθεν;
Idem ergo utrumque cum voce Coprias, seu Stercoreus; quô nomine homo iactabundus, κοπρολόγος, sycophanta veniebat. Plautus in Milite glorioso, Actu 2. sc. 1. v. 11.
——— ———— impudens,
Stercoreus, plenus periurii et adulterii etc.
Vide Salmas. ad Tertullian. de Pallio, c. 4. et hîc passim, plura vero de voce πυῤῥὸς, apud eundem ad Solin. ut et supra in voce Burrus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Pyrrhias — polytonic|Πυῤῥίας or Pyrrias polytonic|Πυρρίας may refer to:Ancient Greece*Pyrrhias Aetolian general, who was sent to take the command in Elis 218 BC *Pyrrhias Aetolian winner in stadion race Olympics 200 BC Zoology*Benthonellania pyrrhias of… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”